Quotation |
Inde progressus castra metatus est in campo, ubi Merseburgensis aecclesia sita est, et videns locum
desolatum et in nichilum redactum ingemuit et ait: "Beate Laurenti, martyr Christi, si tuo interventu
has barbaras nationes, ad quas pergo, Romano imperio et christianae religioni subiugavero, hunc locum desolatum tuo nomini consecratum divina favente gratia in pristinae dignitatis statum
reformabo." Ut vero principes Poloniae et Boemiae caeterarumque Sclavicarum gentium primates Romanum imperatorem cum exercitu ad debellandos eos advenire cognoverunt, innumerabili multitudine
barbarorum collecta in bellum ei obviam processerunt.
Quod pio regi per speculatores suos cito innotuit, et, sicut in omnibus angustiis suis solebat, ad
orationis arma confugit. |