Quotation |
In nomine domini Dei omnipotentis, patris et filii et spiritus sancti.
Ego Hludowicus, imperator augustus, statuo et concedo per hoc pactum confirmationis nostrae tibi
beato Petro principi apostolorum, et per te vicario tuo domno Paschali summo pontifici et universali
papae et successoribus eius in perpetuum, sicut a predecessoribus vestris usque nunc in vestra
potestate et ditione tenuistis et disposuistis, civitatem Romanam cum ducatu suo et suburbanis atque
viculis omnibus et territoriis eius montanis ac maritimis, littoribus ac portubus seu cunctis civitatibus,
castellis, oppidis ac viculis in Tusciae partibus, id est Portum, Centumcellas, Chere, Bledam,
Manturanum, Sutrium, Nepe, castellum Gallisem, Hortem, Polimartium, Ameriam, Todem, Perusium
cum tribus insulis suis, id est maiorem et minorem, Pulvensim, Narniam, Utriculum, cum omnibus
finibus ac territoriis ad suprascriptas civitates pertinentibus.
Simili modo in partibus Campaniae Segniam, Anagniam, Ferentinum, Alatrum, Patricum, Frisilunam,
cum omnibus finibus Campaniae, necnon et Tiburim cum omnibus finibus ac territoriis ad easdem
civitates pertinentibus. |