Stelle sicut etiam res ipsa nihil ea pror...; (Anonymi Contra philosophos uel Altercationes christianae philosophiae contra erroneas et seductiles paganorum philosophorum uersutias (excerptae ex s. Augustini libris aliquot) (501 - 700), Disputatio 1 (lin [2612]

Basic Information
Keywords
ID 2612
Text Anonymi Contra philosophos uel Altercationes christianae philosophiae contra erroneas et seductiles paganorum philosophorum uersutias (excerptae ex s. Augustini libris aliquot) (501 - 700) Anonymous - Other
Quotation sicut etiam res ipsa nihil ea prorsus potuisse patefecit. Sed et hoc silentio nequaquam praeteriri patiar, quod mithridates rex asiae ubique in asia peregrinantes ciues romanos atque innumerabili copia suis negotiis intentos uno die occidi iussit; et factum est. Quam illa miserabilis rerum facies erat, subito quemque, ubicumque fuisset inuentus, inopinate atque impie fuisse trucidatum! quis gemitus morientium, quae lacrimae spectantium, fortasse etiam ferientium fuerunt! quam dura necessitas hospitum, non solum uidendi nefarias illas caedes domi suae, uerum etiam perpetrandi, ab illa blanda comitate humanitatis repente mutatis uultibus ad hostile negotium peragendum, mutuis repente ut ita dicam omnino uulneribus, cum percussus in corpore et percussor in animo feriretur! vbi ergo erant illi dii uestri, qui propter exiguam fallacemque huius mundi felicitatem colendi existimantur, cum romani, quibus se colendos mendacissima astutia uenditabant, tantis calamitatibus uexarentur?
Translation
Quotation source Disputatio 1 (lin. 1564)
Associated use case(s)
Comment