Stelle Bene, quod tua sponte histrionibus...; (Anonymi Contra philosophos uel Altercationes christianae philosophiae contra erroneas et seductiles paganorum philosophorum uersutias (excerptae ex s. Augustini libris aliquot) (501 - 700), Disputatio 1 (lin [2613]
Keywords |
|
---|---|
ID | 2613 |
Text | Anonymi Contra philosophos uel Altercationes christianae philosophiae contra erroneas et seductiles paganorum philosophorum uersutias (excerptae ex s. Augustini libris aliquot) (501 - 700) Anonymous - Other |
Quotation | Bene, quod tua sponte histrionibus et scaenicis societatem ciuitatis patere noluisti; euigila plenius! nullo modo his artibus placatur diuina maiestas, quibus humana dignitas inquinatur. Quo igitur pacto deos, qui talibus delectantur obsequiis, haberi putas in numero sanctarum caelestium potestatum, cum homines, per quos eadem aguntur obsequia, non putasti habendos in numero qualiumcumque ciuium romanorum? incomparabiliter superna est ciuitas clarior, ubi uictoria ueritas, ubi dignitas sanctitas, ubi pax felicitas, ubi uita aeternitas. |
Translation | |
Quotation source | Disputatio 1 (lin. 2105) |
Associated use case(s) |
|
Comment |