Stelle 39. Enimvero fama evolitante virum...; (Libri II de Sancto Emmerammo (Excerpta) (1036 - 1037), Lib. 2 (p. 567, lin. 59)) [2616]

Basic Information
Keywords
ID 2616
Text Libri II de Sancto Emmerammo (Excerpta) (1036 - 1037) Arnold of St. Emmeram
Quotation 39. Enimvero fama evolitante virum Dei oppetiisse, ex industria credentum, apud Deum illum vixisse, in id rata ministratio rerum processit, ut sub festinatione ad exequias tanti patris concurreretur a multis cum summa devotione cordis. Inter quos erat Heinricus hypatos, tunc forte principatum tenens super populos Noricos et Karinthios, post paucos vero annos rex futurus non solum Germaniae sive Galliae, sed etiam imperator totius Italiae atque augustus caesar civitatis Romanae. Is, assumpto secum Gebehardo episcopo, qui antea sancto viro ex parte contrarius fuit, sed tum, teste lacrimarum fonte, inmutatus mente advenit, servo Dei in sepultura humiliter obsequendo se servum prebuit summo humili dominorum Domino.
Translation
Quotation source Lib. 2 (p. 567, lin. 59)
Associated use case(s)
Comment