Quotation |
Reperit pacem, inter Deum et homines mediatrix exsistens, cum ex altero latere Deo Verbo Patris, ex altero immaculatae carni coniungitur; cum uere uiuit in deitate in patibulo crucis, et uere pro odientibus pacem libentissime moritur in humanitate.
Nam, ex quo facta est et mundo ostensa, non solum animarum pax illuminat mundum, sed publica,
etiam ciuilia, romano imperio exaltato, bella sopita, pace omnium gentium barbarorum reperta,
exsultat; et omne humanum genus, quocumque terrarum loco obtinet sedem, ex eo tempore, uno
illigatur uinculo pacis.
In cuius apparitionis die, quod Epiphania appellatur, Caesar Augustus in spectaculis, sicut Liuius narrat, romano populo nuntiat, regressus a Britannia insula, totum orbem terrarum tam bello quam amicitiis romano imperio pacis abundantia subditum. Ex quo tempore etiam et Syrorum, instigante diabolo, bella oriuntur: tamen, interueniente pace, hoc est Christi praesentia, quantocius sedari probantur. |