Stelle Sit quaestio, utrum aliquis, quem ...; (Commentaria in Ciceronis Topica (500 - 518), Lib. 1, Commentarius and par. 10 (p. 288, lin. 37)) [2647]
Keywords |
|
---|---|
ID | 2647 |
Text | Commentaria in Ciceronis Topica (500 - 518) Boethius |
Quotation | Sit quaestio, utrum aliquis, quem servum esse constiterit, sit liber. Faciendi liberi tres sunt partes: una quidem, ut censu liber sit; censebantur enim antiquitus soli cives Romani. Si quis ergo consentiente vel iubente domino nomen detulisset in censum, civis Romanus fiebat et servitutis vinculo solvebatur, atque hoc erat censu fieri liberum, per consensum domini nomen in censum deferre et effici civem Romanum. Erat etiam pars altera adipiscendae libertatis, quae vindicta vocabatur. |
Translation | |
Quotation source | Lib. 1, Commentarius and par. 10 (p. 288, lin. 37) |
Associated use case(s) |
|
Comment |