Stelle Qui beate vite et christiane milit...; (Chronicon (Bertholdus Augiensis) (1054 - 1088), (p. 310, lin. 3)) [2646]

Basic Information
Keywords
ID 2646
Text Chronicon (Bertholdus Augiensis) (1054 - 1088) Berthold of Reichenau
Quotation Qui beate vite et christiane militie tyrocinio prudens in carne ambulavit, sed non secundum carnem militavit; pro iustitia et fide fausto triumphans martyrio vitam finivit temporalem, mox pro eo feliciter adeptus ineffabilem vite perennis immortalitatem et semper virentis paradysi desiderandam pre omnibus amenitatem. Hic quidem a civibus Romanis, sed precipue ab urbis optimatibus, magno planctu et eiulatu, ut oportuit, lamentatus, post magnificas exequiales agendas officiose satis et honeste iuxta ritum Romanum apud sanctum Petrum celebratas, in medio ipsius paradysi debita laudum et ymnorum impensione gratiosa, devotissime est tumbe marmoree impositus, et ita decentissima sibi tumulatione Deo et sancto Petro est ab omnibus intentissime commendatus. Tandem vero, cuius in vita sua tyro municipatui impensius militaverit, et quod mundo revera usus sit tamquam non uteretur, palam omnibus apparuit, cum tot miraculis et virtutibus non modo Romanis, verum quoque omnibus illuc undique concurrentibus iam iamque evidentissime exclaruit, quam magnus sit apud Deum.
Translation
Quotation source (p. 310, lin. 3)
Associated use case(s)
Comment