Stelle Quapropter, quod auspice deo dictu...; (Variarum libri XII (501 - 538), Lib. 8, Epist. 3 (lin. 21)) [2657]

Basic Information
Keywords
ID 2657
Text Variarum libri XII (501 - 538) Cassiodorus
Quotation Quapropter, quod auspice deo dictum sit, gloriosi domni aui nostri ita uobis nuntiamus ordinatione dispositum, ut gothorum romanorumque in regnum nostrum suauissimus consensus accederet, et, ne aduersis rebus aliqua possit remanere suspicio, uota sua sacramentorum interpositione firmarunt: se dominatum nostrum tanto gaudio subire, tamquam si illis domnus auus noster fatali sorte non uideretur esse subtractus, ne solis linguis, sed etiam imis pectoribus probarentur esse deuoti. Quod si uos, ut opinamur, libenti animo similia feceritis, harum portitores sub obtestatione diuina uobis fecimus polliceri iustitiam nos et aequabilem clementiam, quae populos nutrit, iuuante domino custodire et gothis romanisque apud nos ius esse commune nec aliud inter uos esse diuisum, nisi quod illi labores bellicos pro communi utilitate subeunt, uos autem ciuitatis romanae habitatio quieta multiplicat. Ecce ad condicionem clementissimam sacramenti inclinando nostrum eueximus principatum, ut nihil dubium, nihil formidolosum populi habere possint quos beatus noster auctor enutriuit.
Translation
Quotation source Lib. 8, Epist. 3 (lin. 21)
Associated use case(s)
Comment