Stelle 1339 Hoc anno dn. rex Theodericus ...; (Chronicon (Cassiodorus senator) (501 - 580), (p. 161)) [2659]

Basic Information
Keywords
ID 2659
Text Chronicon (Cassiodorus senator) (501 - 580) Cassiodorus
Quotation 1339 Hoc anno dn. rex Theodericus Romam cunctorum votis expetitus advenit et senatum suum mira affabilitate tractans Romanae plebi donavit annonas, atque admirandis moeniis deputata per singulos annos maxima pecuniae quantitate subvenit. sub cuius felici imperio plurimae renovantur urbes, munitissima castella conduntur, consurgunt admiranda palatia, magnisque eius operibus antiqua miracula superantur. 1340 501 Avienus et Pompeius 1341 502 Avienus iun. et Probus 1342 His conss. dn. rex Theodericus aquam Ravennam perduxit, cuius formam sumptu proprio instauravit, quae longis ante fuerat ad solum reducta temporibus. 1343 504 Caetheus v. c. cons. 1344 Hoc cons. virtute dn. regis Theoderici victis Vulgaribus Sirmium recepit Italia. [...] 1349 His conss. contra Francos a domno nostro destinatur exercitus, qui Gallias Francorum depraedatione confusas victis hostibus ac fugatis suo adquisivit imperio. 1350 509 Importunus v. c. cons. [...] 1356 Me etiam consule in vestrorum laude temporum adunato clero vel populo Romanae ecclesiae rediit optata concordia. 1357 515 Florentius et Anthemius 1358 His conss. dn. rex Theodericus filiam suam domnam Amalasuintam gloriosi viri dn. Eutharici matrimonio deo auspice copulavit. [...] 1362 Eo anno dn. Eutharicus Cillica mirabili gratia senatus et plebis ad edendum exceptus est feliciter consulatum. 1363 519 dn. Eutharicus Cillica et Iustinus Aug. 1364 Eo anno multa vidit Roma miracula, editionibus singulis stupente etiam Symmacho Orientis legato divitias Gothis Romanisque donatas. dignitates cessit in curiam. muneribus amphitheatralibus diversi generis feras, quas praesens aetas pro novitate miraretur, exhibuit. cuius spectaculis voluptates etiam exquisitas Africa sub devotione transmisit. cunctis itaque eximia laude completis tanto amore civibus Romanis insederat, ut eius adhuc praesentiam desiderantibus Ravennam ad gloriosi patris remearet aspectus. ubi iteratis editionibus tanta Gothis Romanisque dona largitus est, ut solus potuerit superare quem Romae celebraverat consulatum.
Translation
Quotation source (p. 161)
Associated use case(s)
Comment