Stelle denique in urbe per loca conventus...; (Recognitiones (151 - 379), Lib. 1, Cap. 7, par. 1 (p. 9, lin. 20)) [2670]

Basic Information
Keywords
ID 2670
Text Recognitiones (151 - 379) Pseudo-Clement
Quotation denique in urbe per loca conventus fieri et de hoc sermone tractari atque in admiratione res haberi coepit, quisnam is esset, qui apparuit, vel quid nuntii a deo hominibus detulisset; 2 donec sub eodem anno vir quidam adstans in urbis loco celeberrimo, proclamaret ad populum, dicens: Audite me, o cives Romani; 3 filius dei in partibus adest Iudaeae, promittens omnibus volentibus audire se vitam aeternam, si quis tamen secundum voluntatem eius, a quo missus est dei patris, actus suos direxerit. 4 propter quod convertimini a malis ad bona, a temporalibus ad aeterna.
Translation
Quotation source Lib. 1, Cap. 7, par. 1 (p. 9, lin. 20)
Associated use case(s)
Comment