Stelle Iam credimus, christianissime et e...; (Codex Carolinus (768 - 814), Epist. 8 (p. 495, lin. 1)) [2671]

Basic Information
Keywords
ID 2671
Text Codex Carolinus (768 - 814) Pope Stephen II Pope Paul I Pope Stephen III
Quotation Iam credimus, christianissime et excellentissime fili et spiritalis compater, omnia nobilitati tuae esse cognita: quomodo pacis federa ab impio Haistulfo rege et eius gente dissipata sunt; et qualiter nihil, iuxta ut constituit et per vinculum sacramenti confirmatum est, valuimus impetrare; etiam quia nullum augmentum nobis factum est, potius autem post desolationem totius nostrae provintiae et plura homicidia ab eadem gente perpetrata. Et iam, quod cum magnis lacrimis et dolore cordis dicimus, agnoscas, excellentissime fili et spiritalis compater: in ipsis Ianuariarum Kalendis cunctus eiusdem Haistulfi Langobardorum regis exercitus Tusciae partibus in hanc civitatem Romanam coniunxerunt et resederunt iuxta portam beati Petri apostoli atque portam sancti Pancratii et Portuensi; ipse vero Haistulfus cum aliis exercitibus coniunxit ex alia parte et sua fixit tentoria iuxta portam Salariam et ceteras portas et nobis direxit dicens: 'Aperite mihi portam Salariam, et ingrediar civitatem; et tradite mihi pontificem vestrum, et habeo in vobis compassionem; alioquin, muros subvertens, uno vos gladio interficiam et videam, quis vos eruere possit a manibus meis'. Sed et Beneventani omnes generaliter in hanc Romanam urbem coniungentes resederunt iuxta portam beati Iohannis baptiste seu et iuxta portam beati Pauli apostoli vel ceteras istius Romanae civitatis portas.
Translation
Quotation source Epist. 8 (p. 495, lin. 1)
Associated use case(s)
Comment