Quotation |
Ecce enim cognitum habetis: quomodo pacis foedera a praefato impio Haistulffo rege et eius gente
dissipata sunt; et qualiter nihil, iuxta ut constituit et per vinculum sacramenti confirmatum est,
valuimus inpetrare; etiam quia nullum augmentum nobis factum est.
Et iam in ipsis Ianuariarum Kalendis cunctus eiusdem Langobardorum [regis] exercitus Tusciae
partibus in hanc civitatem Romanam coniunxerunt et resederunt iuxta portam beati Petri adque beati
Pancratii et Portuense; ipse vero Aistulfus cum aliis exercitibus coniunxit ex alia parte et sua fixit
tentoria iuxta portam Salariam et caeteras portas et sepius nobis direxit: 'Aperite mihi portam
Salariam, et ingrediar civitatem; et tradite mihi pontificem vestrum, et pacienciam ago in vobis; minus
ne, muros devertens, uno vos gladio interficiam et videam, quis vos eruere possit de manibus meis'.
Sed et Beneventani omnes generaliter in hanc Romanam urbem coniungentes resederunt iuxta portam
beati Iohannis et beati Pauli apostoli et caeteras istius Romane urbis portas. |