Quotation |
Declaratum quippe est, quod super omnes gentes, quae sub celo sunt, vestra Francorum gens prona
mihi, apostolo Dei Paetro, extitit; et ideo ecclesiam, quam mihi Dominus tradidit, vobis per manus
vicarii mei commendavi ad liberandum de manibus inimicorum.
Firmissimae enim tenete, quod ego, servus Dei, vocatus apostolus, in omnibus vestris necessitatibus,
dum me deprecati estis, auxiliatus sum et victoriam per Dei virtutem vobis de inimicis vestris tribui, et
in antea tribuam nihilominus, credite, si ad liberandum hanc meam civitatem Romanam nimis
velociter occurreritis.
Mementote et hoc: quomodo et inimicos sanctae Dei eclesiae, dum contra vos proelium ingruerunt, a
vobis, qui parvo numero contra eos fuistis, prosternere feci. |