Quotation |
Ecce, filii carissimi, praedicans ammonui vos.
Si obedieritis velociter, erit vobis pertingens ad magnam mercedem, et meis suffragiis adiuvati et in
praesenti vita omnes vestros inimicos superantes et longevi persistentes bona terre comedetis et
eternam procul dubio fruemini vitam; sin autem, quod non credimus, et aliquam posueritis moram aut adinvencionem, minime velociter hanc nostram inplendam adortacionem ad liberandam hanc
meam civitatem Romanam et populum in ea commorantem et sanctam Dei apostolicam ecclesiam
mihi a Domino commissam simul et eius praesulem, sciatis: nos ex auctoritate sancte et unice trinitatis
per graciam apostolatus, que data est mihi a Christo domino, vos alienare pro transgressione nostrae
adhortacionis a regno Dei et vita aeterna.
Sed deus et dominus noster Iesus Christus, qui nos suo precioso redimens sanguine ad lucem perduxit
veritatis nosque praedicatores et inluminatores tocius mundi constituit, det vobis ea sapere, ea
intellegere eaque dissponere nimis velociter, ut celerius hanc civitatem Romanam et eius populum
seu sanctam Dei ecclesiam mihi a Domino commissam ad eruendum occurratis, quatenus
misericorditer sicut fidelibus sue potenciae, meis pro vobis intervenientibus suffragiis, et im praesenti
vita longevos, sosspites et victores conservare iubeat et venturo in seculo dona sue remuneracionis
faciat multiplicius promereri cum sanctis et electis suis. |