Quotation |
3. Is plane, quem hac lege emi, ut manumittam, etsi ex constitutione divi Marci pervenerit ad
libertatem, tamen, ut eadem constitutione expressum est, meus libertus est et legitima eius hereditas mihi deferetur.
4. Quid si necem domini detexit et ex senatus consulto libertatem meruerit? Si quidem adsignavit
praetor, cuius libertus sit, sine dubio eius erit et ei legitima hereditas deferetur: quod si non addidit,
efficietur quidem civis Romanus, sed eius erit libertus, cuius proxime fuerit servus et ad legitimam
hereditatem ipse admittetur, nisi sicubi quasi indigno deneganda fuerit hereditas. |