Stelle 4. Filio, qui mortis tempore matri...; (Digesta seu Pandectae Iustiniani Augusti (501 - 533), Lib. 38, Titulus 17, Rubrica 1) [2706]

Basic Information
Keywords
ID 2706
Text Digesta seu Pandectae Iustiniani Augusti (501 - 533) Anonymous - Legal Texts
Quotation 4. Filio, qui mortis tempore matris civis Romanus fuit, si ante aditam hereditatem in servitutem deducatur, legitima hereditas non defertur nec si postea liber factus sit, nisi forte servus poenae effectus beneficio principis sit restitutus. 5. Sed si matris exsecto ventre filius editus sit, magis dicendum est hunc quoque ad legitimam hereditatem admitti: nam et institutus secundum tabulas et ab intestato unde cognati et multo magis unde legitimi bonorum possessionem petere potuit: argumento est, quod venter in possessionem ex omni parte edicti mittitur.
Translation
Quotation source Lib. 38, Titulus 17, Rubrica 1
Associated use case(s)
Comment