Stelle 2. In pace quoque postliminium dat...; (Digesta seu Pandectae Iustiniani Augusti (501 - 533), Lib. 49, Titulus 15, Rubrica 5) [2713]

Basic Information
Keywords
ID 2713
Text Digesta seu Pandectae Iustiniani Augusti (501 - 533) Anonymous - Legal Texts
Quotation 2. In pace quoque postliminium datum est: nam si cum gente aliqua neque amicitiam neque hospitium neque foedus amicitiae causa factum habemus, hi hostes quidem non sunt, quod autem ex nostro ad eos pervenit, illorum fit, et liber homo noster ab eis captus servus fit et eorum: idemque est, si ab illis ad nos aliquid perveniat. Hoc quoque igitur casu postliminium datum est. 3. Captivus autem si a nobis manumissus fuerit et pervenerit ad suos, ita demum postliminio reversus intellegitur, si malit eos sequi quam in nostra civitate manere. Et ideo in Atilio Regulo, quem Carthaginienses Romam miserunt, responsum est non esse eum postliminio reversum, quia iuraverat Carthaginem reversurum et non habuerat animum Romae remanendi. Et ideo in quodam interprete Menandro, qui posteaquam apud nos manumissus erat, missus est ad suos, non est visa necessaria lex, quae lata est de illo, ut maneret civis Romanus: nam sive animus ei fuisset remanendi apud suos, desineret esse civis, sive animus fuisset revertendi, maneret civis, et ideo esset lex supervacua.
Translation
Quotation source Lib. 49, Titulus 15, Rubrica 5
Associated use case(s)
Comment