Stelle 9. Manumittendo autem utrum desini...; (Digesta seu Pandectae Iustiniani Augusti (501 - 533), Lib. 49, Titulus 15, Rubrica 12) [2714]

Basic Information
Keywords
ID 2714
Text Digesta seu Pandectae Iustiniani Augusti (501 - 533) Anonymous - Legal Texts
Quotation 9. Manumittendo autem utrum desinit tantum dominus esse et relictus ab eo servus in ius prioris domini redit? An et liberum eum facit, ne praestatio libertatis dominii fiat translatio? Certe apud hostes manumissus liberatur, et tamen si eum nanctus dominus ipsius vetus intra praesidia nostra fuisset, quamvis non secutum res nostras, sed dum eo consilio venisset, ut ad illos reverteretur, servum retineret iure postliminii. Quod in liberis aliter erat: non enim postliminio revertebatur, nisi qui hoc animo ad suos venisset, ut eorum res sequeretur illosque relinqueret, a quibus abisset: quia, ut Sabinus scribit, de sua qua civitate cuique constituendi facultas libera est, non de dominii iure. Verum hoc non multum onerat praesentem inspectationem, quia hostium iure manumissio obesse civi nostro domino servi non potuit, at is de quo quaeritur lege nostra, quam constitutio fecit, civem Romanum dominum habuit, et an ab eo possit libertatem adsequi, tractamus. Quid enim, si numquam ille pretium eius offerat? Si nec conveniendi eius sit facultas? Liber erit servus, qui nullo merito suo poterit a domino libertatem consequi? Quod est iniquum et contra institutum a maioribus libertatis favorem. Certe et veteri iure si ab hoc, qui sciens alienum esse redemisset, alius bona fide emisset, usucapere ad libertatemque perducere potuit, et isto quoque modo prior dominus, qui ante captivitatem fuerat, ius suum amittebat. Quare igitur iste non habet ius manumittendi?
Translation
Quotation source Lib. 49, Titulus 15, Rubrica 12
Associated use case(s)
Comment