Stelle Igitur Constantinus Romam veniens ...; (Chronicon universale (Ekkehardus Uraugiensis) (1100 - 1125), (p. 111, lin. 63)) [2726]

Basic Information
Keywords
ID 2726
Text Chronicon universale (Ekkehardus Uraugiensis) (1100 - 1125) Ekkehard of Aura
Quotation Igitur Constantinus Romam veniens contra Maxentium, castra posuit iuxta pontem Molbium; et ecce Maxentius portis erumpens, sequentibus ceteris, precucurrit armatus; Constantinus vero crucem quam formaverat ante se iussit portari; factaque congressione, superati sunt qui circa Maxentium fuerunt; ipse autem fugiens, paulo superius a ponte Molbio, ubi prius ad decipulam fecit quasi pontem ex navigiis fieri, tabulis desuper stratis, cum vellet eundem pontem ex latere intrare, lapsu equi in profundum demersus est, vixque corpus eius inventum est Erat tunc annus Constantini septimus. Interea cives Romani civitatem coronant, et cum gaudio victorem Constantinum vivificamque crucem suscipiunt.
Translation
Quotation source (p. 111, lin. 63)
Associated use case(s)
Comment