Quotation |
Nam post mortem Tarquinii, annitente regina, subrogatus in locum regis quasi ad tempus, regnum dolo partum sic amministravit industrie, ut iure adeptus videretur.
Hic tres montes urbi adiunxit, Quirinalem, Viminalem, Esquilinum, fossas circa murum duxit, primus
omnium censum ordinavit, qui adhuc per orbem terrarum incognitum, omnibusque sub eo Romae in
censum delatis, inventa sunt capita civium Romanorum cum his qui in agris erant 84000.
Ad ultimum occisus est scelere generi sui Tarquinii Superbi, qui fuit filius superioris regis cui ipse
successerat, consentiente in necem eius filia sua, quam Tarquinius uxorem habebat. |