Quotation |
Proinde has nostrae imperialis et regiae auctoritatis litteras tuae sanctitati dandas decrevimus, per
quas tibi et successoribus tuis talem concessam noveris potestatem, ut servum ecclesiasticum tam de
tua parroechia quam de suffraganeorum tuorum necnon et de iure monasteriorum, quae in tua diocesi constituta sunt, ad praesbiteratus ordinem electum coram clero et plebe praesente et consentiente eo,
cuius dominatui idem servus usque in id temporis erat addictus, a iugo servitutis absolvas et perpetuo
liberum efficias, ea tamen conditione, ut noverit se is qui libertate donatur in pristinam servitutis
conditionem relapsurum, si sacri ordinis quem susceperit praevaricator fuerit conprobatus.
Modus autem absolutionis et manumissionis talis esse debet: scribatur ei libellus perfecte atque
absolute ingenuitatis more quo actenus huiusmodi libelli scribi solebant, civem Romanum libere
potestatis continens, hoc tantum praeter solitum additum habens, ut noverit se libertate cariturum, si
gradus sacri praevaricator extiterit; et in fine libelli tam eorum qui in tua ecclesia sunt sacerdotum
quam illorum quos dominus servi secum adduxit testimonii causa nomina describantur; habeatur in
eo et nomen loci, habeatur mensis et diei et anni regni nostri et indictionis, ut nullus eum legentibus
ambiguitatis scrupulus remaneat.
Qui libellus ei qui manu mittendus est, vel a te, si tuus fuerit servus, vel a legitimo domino in tua
praesentia, detur et tum demum ad sacri ordinis susceptionem ecclesiastica consuetudine perveniat. |