Quotation |
Sed, quanta possumus, per filium nostrum Anastasium de his, quae gesta sunt, breviter nos indicare
necesse est, et, cum nos domnus filius noster, clementissimus imperator, sicut promisit, Deo, qui cor ipsius tenet, iuvante, reverti praeceperit, hominem, qui vobis ad singula suptiliter innotescat, Deo
propitio, destinabimus: quod ideo adhuc non fecimus, quia et hiemis asperitas et Italiae, que vos non
latet, necessitas praepedivit, donec serenissimus princeps, sicut desiderat, Domino sibi auxiliante,
subveniat. Illud quoque credidimus sperandum, ut, quia scriptum est: Frater fratrem adiuvans exaltabitur, et
sicut de credentibus in Domino Actuum apostolorum scriptura testatur: 'Quia erat credentibus in
Domino cor unum et anima una' -- ut sit fraternitas vestra in ac quoque parte sollicita, et glorioso filio
nostro, Childeberto regi, quem christianitatis studio venerationem integram sedi apostolicae, cui nos
Deus praeesse voluit, cognovimus exibere, supplicare non desinas, quatinus in tanta rerum necessitate
circa eclesiam Dei sollicitudinem suam, sicut et confidimus, christiana devotione persolvat: ut, quia Gothi cum rege suo in civitate Romana perhibentur ingressi, oc ei dignetur scribere, ne se in eclesiae
nostre praeiudicio, quippe velut aliene legis, inmisceat et aliquit faciat aut fieri qualibet ratione
permittat, unde catholica possit eclesia perturbari.
Dignum enim est et catholico, sicut est, regi conveniens, ut fidem et ecclesiam, in qua Deus illum
voluit baptizari, omni debeat virtute defendere; scriptum est enim: 'Vivo ego, dicit Dominus, quia
glorificantes me glorificabo'. |