Keywords |
|
ID |
2736 |
Text |
De Iudaeorum vetustate sive contra Apionem (501 - 600) Flavius Josephus |
Quotation |
XI. 125. Nimis igitur haec maxima compositio etiam in futuro dicenda Apionis ammiratione
dignissima est quarum rerum hoc affirmat indicium, quia neque legibus iustis utamur nec deum
colamus, ut conuenit, sed diuersis gentibus seruiamus et calamitates quasdam circa ciuitatem
sustineamus, cum utique principalis ciuitas Romanorum sit, cuius ciues soli ab initio regnare atque non seruire consueuerunt; 126. quis etenim ab horum magnanimitate se ualeat abstinere? nullus etenim aliorum potest dicere sermonem quem Apion locutus est, 127. quando paucis contigit in
principatu continue praesidere et non rursus aliis facta mutatione seruire; plurimae namque gentes
aliis oboedire coactae sunt.
128. soli autem Aegyptii, eo quod refugiant sicut aiunt in eorum prouincia dii atque saluentur
migrantes in effigies bestiarum, honorem praecipuum inuenerunt, ut nulli famularentur horum, qui
Asiam Europamque tenuerunt; qui scilicet unam diem ex aeuo totius saeculi non habuere libertatem
neque apud indigenas dominos neque apud externos. |
Translation |
|
Quotation source |
Lib. 2, Cap. 11, Par. 125 (p. 99, lin. 12) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|