Stelle Ipsus precipimus esse bene ingenuu...; (Formulae Arvernenses (701 - 800), Cap. 3 (p. 30, lin. 13)) [2737]

Basic Information
Keywords
ID 2737
Text Formulae Arvernenses (701 - 800) Anonymous - Diplomas
Quotation Ipsus precipimus esse bene ingenuus et absolutus in puplico, nam non in secreto, Arvernis civitatis, domum matris aecclesie sancto illo, ubi Christi nomen ille episcopus pontifex tunc tempore preesse dignoscatur, ante cornum altaris, in presentia presbiteris, diaconibus, clericis, vel in presentia plurimarum personarum, qui ipsa mano propria subter firmaverunt, de iugum servitutis meis, pro peccatis meis manuandis, sicut iam diximus. Quicquid persona aut religiosi de eorum mancipia, data libertate, conferre voluerit, secundum legem Romanam hoc facere potest, id est Latina, dolitia et cives Romana. Meliore statum habet, testamentum condere, testimonium perhibere, emere, vindere, donare, commutare habeat potestatem, sicut et alii cives Romani; ut nullum nullevel heredum ac proheredum nihil debeant servicio, nec letimonium nec honus patronati nec nulla obedientia ipsius non requiratur, nisi hiant et maneant ubicumque voluerint, porte aperte, cives Romanae se esse cognuscant.
Translation
Quotation source Cap. 3 (p. 30, lin. 13)
Associated use case(s)
Comment