Stelle Igitur ego enim in Dei nomine ille...; (Formulae Salicae Merkelianae (790 - 810), Cap. 13 (p. 246, lin. 11)) [2750]

Basic Information
Keywords
ID 2750
Text Formulae Salicae Merkelianae (790 - 810) Anonymous - Diplomas
Quotation Igitur ego enim in Dei nomine ille profiteor, me pro Dei amore, aut pro timore, vel in aliquid pro peccatis meis minuandis, ut mihi pius Dominus veniam aeternam dignetur praestare, vernaculo iuris mei nomine illo, qui de parte genitoris mei illius quondam mihi legibus obvenit, ingenuum esse dimitto, tamquam si ab ingenuis parentibus fuisset procreatus vel natus. Peculiarem vero, quod habet aut deinceps conlaborare poterit, suum proprium esse cognoscat atque congaudeat et nulli heredum hac proheredum meorum servicium non inpendat nec ulla requisitio malorum hominum habere pertimescat, sed sub integra ingenuitate nostra liber et absolutus permaneat; agat, pergat, portas apertas, cives Romani, parte qua ambulare voluerit in quattuor angulis terrae omni tempore vite suae licentiam habeat et faciat de semetipso quicquid voluerit. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si fuero ego ipse aut ullus de heredibus meis aut proheredibus vel quislibet homo aut extranea [persona], qui contra hanc ingenuitatem, quem ego coram testibus conscribere rogavi, aliquam calumniam vel repetitionem ad eam infrangendum temptare presumpserit, inprimis ira Dei et sanctis eius incurrat et a liminibus sanctarum ecclesiarum extraneus [habeatur], usque dum se corrigat, et insuper, socio fisco, legem quod vivit multa conponat, et ille qui repetit nihil vindicet, et quod sequitur in antea.
Translation
Quotation source Cap. 13 (p. 246, lin. 11)
Associated use case(s)
Comment