Stelle Ego in Dei nomine ille, cogitans d...; (Formulae Salicae Lindenbrogianae (790 - 800), Cap. 20 (p. 281, lin. 9)) [2749]

Basic Information
Keywords
ID 2749
Text Formulae Salicae Lindenbrogianae (790 - 800) Anonymous - Diplomas
Quotation Ego in Dei nomine ille, cogitans de Dei timore vel aeterna bona retributione, propterea dilecta extranea puella nomine illa. Licet ergo ut te servus meus nomine ille absque voluntate parentum tuorum te ad coniugium visus fuit sociasse, unde vitae periculum incurrere debuit, si non quam plures extraneae persone vel etiam inlustres viri hac de causa sepius intervenissent, maxime vero, quia tu infra noctes 40 secundum legem Salicam visa es reclamasse, nunc igitur conplacuit nobis atque convenit, ut talem cartolam triscabinam seu ingenuitatem ipso servo nostro fieri vel firmare facerem, ut tu pro ipso servo nostro nomine illo nullo unquam tempore in aliquid servitium inclinare non debeas, sed, et si aliqua agnatio de ipso servo nostro ex te apparuerit, in nullum servitium nec nobis nec heredibus hac proheredibus nostris nullatenus debeat adservire, sed, sicut diximus, tam tu quam et agnatio tua, quae de ipso servo procreati fuerint, omni tempore ingenui sint et ingenui permaneant, tamquam si ab ingenuis parentibus fuissent procreati vel nati; peculiare vero suo sive conlaboratum, quod praesenti temporae habere videntur vel deinceps habere potuerint, sibi habeant concessum atque indultum; mundeburde vel defensionem, ubicumque elegere voluerint, licentiam habeant elegendi; cive Romana, portas apertas, eant pergantque partem quam voluerint ambulare. Et nulli heredum hac proheredum nostrorum tu et agnatio tua, sicut diximus, nullum deinceps reddere debeatis libertinitatis obsequium, sed magis haec epistola triscabina, tam a me quam ab heredibus meis defensata, omni tempore firma et stabilis permaneat, [cum] stipulatione subnexa [diotorno tempore perseveret inconvulsa]. Actum.
Translation
Quotation source Cap. 20 (p. 281, lin. 9)
Associated use case(s)
Comment