Quotation |
Auctoritas ecclesiastica patenter admonet, insuper et maiestas regia canonicae religionis adsensum
prebet, ut, quemcumque ad sacros ordines ex familia propria promovere [ecclesia] queque delegerit, in presentia sacerdotum canonicorum simul et nobilium laicorum eius, cuius subiectus est,
manumissionis sub libertatis testamento solempniter roboretur.
Ego igitur in Dei nomine quendam ecclesiae nostrae famulum nomine ille, sacris ordinibus dignum,
ad altaris cornu nobilium in presentia virorum civem Romanum per hoc auctoritatis testamentum
statuimus, ita ut ab hodierna die et tempore bene ingenuus atque ab omni servitutis vinculo securus
permaneat, tamquam si ab ingenuis fuisset parentibus procreatus vel natus, eam denique pergat
partem, quamcumque volens canonice elegerit, habensque portas apertas, ita ut deinceps nec nobis
nec successores nostris ulli debeat noxiae conditionis servitium aut aliquid libertinitatis obsequium,
sed omnibus diebus vitae suae sub certa plenissimaque ingenuitate sicut alii cives Romani per hoc
manumissionis atque ingenuitatis titulum in ipso monasterio sancti illius bene semper ingenuus atque
securus existat.
Si quis vero peculiarem, quod habet aut abhinc quod adsequi poterit, faciat exinde secundum
canonicam auctoritatem libere, quicquid voluerit. |