Quotation |
Carta ingenuitatis. In Christi nomine. Ego Demoleus, cogitans vocem apostoli, qua omnes, sive liberos sive servos, in Christo unum esse testatus est, credensque dimittentibus a Domino sua dimitti peccata mercisque
futurae pro aliorum remissione restitui praemia, quendam servum de propria familia mea nomine
Daren ac quandam in praesenti meae proprietatis ancillam, cui nomen est Pirgo, dimitto liberos, ut ex hac die cum omni procreatione sua, acsi de ingenuis parentibus nati fuissent, quicquid voluerint
faciendi potestatem atque licentiam habeant; sibi vigilent, sibi dormiant, sibi laborent, ad se fructus laborum suorum percipiant ac veluti cives Romani omni servili iugo soluti intrandi et exeundi et
ubicumque voluerint pergendi habeant potestatem.
Quod si ego aud ullus de heredibus meis vel alia aliqua persona huic cartae ingenuitatis contraire
paesumpserit et cetera. |