Quotation |
Qui debitum sibi nexum relaxat servitium, premium in futuro apud Dominum sibi retribuere confidat.
Igitur ego in Dei nomine ille pro remedio animae meae vel aeterna retributione servo iuris mei nomine
illo ingenuo esse precipio et in sacrosancta ecclesia beatissimi sancti illius, sub presentia sacerdotum
ibidem consistentium, ante cornu altaris ab omni vinculo servitutis eum absolvo, ita ut deinceps,
tamquam si ab ingenuis parentibus fuisset natus vel procreatus, eat, pergat partem quam maluerit et
sicut alii cives Romani vitam ducat ingenuam; et si aliqua procreatio filiorum vel filiarum ex ipso orta
fuerit, similiter vivat ingenua, et nulli heredum meorum nec cuicumque alia persona quicquam debeat servitutis nec libertinitatis obsequium nisi soli Deo, cui omnia subiecta sunt, vel pro cuius amore
ipsum devotus obtuli.
Patrocinium et defensionem cuicumque se elegerit in omnibus illi perfruatur arbitrium. |