Stelle Quoniam sanctissimi Hludowici impe...; (Formulae Senonenses (770 - 840), Cap. 9 (p. 215, lin. 27)) [2754]

Basic Information
Keywords
ID 2754
Text Formulae Senonenses (770 - 840) Anonymous - Diplomas
Quotation Quoniam sanctissimi Hludowici imperatoris pietas, quam habet in Deum, ea quaerere et indagare non cessat, quae Domni potissimum congruant voluntati, quibus quoque religionis honor et devotio magis ac magis de die in dies crescat atque proficiat, et ea, quae ad divinum cultum et officium sanctum pertinent, decoris et honestatis amplius in diebus eius quam prius habuerint accipiant, et cunctis in futurum temporibus, quae secundum Deum ab eodem inventa procurataque sunt, proficiant et perenni stabilitate a successoribus eius et fidelibus sanctae Dei ecclesie inviolabiliter in perpetuum conserventur, memor semper quod dicitur: 'Misericordia et veritas custodiunt regem, et iustitia firmatur thronus eius', adeo, ut verissime et propemodum specialiter de eo dictum videatur: 'Beata terra, cuius rex sapiens est', cui etiam illud non inconvenienter potest aptari, quod Dominus de David perhibuit dicens: 'Inveni David secundum cor meum, qui faciat omnes voluntates meas': huiusmodi itaque studiis rex iste sapiens et beatus indesinenter intentus et Domini semper adherens voluntati, cupiens, ut premissum est, divinum officium modis omnibus honestare et eos, qui domino Deo sacrificium super altare sanctum offerre debent et corpus et sanguinem dominicum precum mediatione consecrari, honori habere et ampliore gratia circumdare, statuit, ut episcopi et abbates et quicumque ecclesiasticis possessionibus iure prelati sunt, si aliquos ex familia ad presbiteratus ordinem promoveri velint, prius eos permissu ipsius libertate donent et sic tandem ad sacerdocii gradum dignissime subvehant. Igitur ego ille minimus servorum Dei famulus, ecclesiae Senonice archiepiscopus, tanta serenissimi Hludowici augusti auctoritate, quae Senonis in arcibo ecclesiae episcopii servatur, fultus, per hunc libellum manumissionis te, fratrem nostrum, quem servilis conditio hactenus addictum tenuit inter huius ecclesiae familiam, quia fratrum testimonio, inter quos enutritus es, dignus ad sacerdotalem honorem sucipiendum praedicaris, censeo te atque statuo ante sacri altaris cornu in conspectu sacerdotum et cleri et populi adstantis a presenti die et deinceps ab omni iugo servitutis humane absolutum fore civemque Romanam appellari; ita ut nulli hominum pro servili conditione quicquam debeas servicii nec obsequii neque etiam libertinitatis munus inpendere, non mihi, non successoribus aut actoribus, quicumque prefuerint huic ecclesiae, non iudiciaria preditis potestate, sed soli Deo licentiam et facultatem habeas libere famulandi diesque tuos vitamque ipsi dicandi, ut in ipsius ecclesiae proficias ad honorem et profectum plebis pretioso sanguine Christi redempte, quatenus hanc pro modulo tuo monitis instruas, orationibus iuves, exemplis informes, corporis et sanguinis dominici consecratione, propter cuius honorem hanc consecutus es dignitatem, reficias; ut, sicut ab humana servitute liberatus per hanc manumissionem esse cognosceris, ita per divinam doceas diabolice dominationis iugum evadere plebem, que tibi a proprio pontifice fuerit commissa. His quoque subnectere placuit, canonicis admoniti constitutionibus, ut, si qua deinceps predia vel mancipia tui nominis titulo comparaveris, hoc observare studeas, quod in eisdem decretum esse cognoscitur, ne, si forte, quod absit, a tuo proposito exorbitaveris, presbiteratus gradum canonico iudicio amittere cogaris.
Translation
Quotation source Cap. 9 (p. 215, lin. 27)
Associated use case(s)
Comment