Stelle Quia semper sunt apud Deum quaeren...; (Formulae Visigothicae (601 - 650), Cap. 5 (p. 577, lin. 16)) [2759]

Basic Information
Keywords
ID 2759
Text Formulae Visigothicae (601 - 650) Anonymous - Diplomas
Quotation Quia semper sunt apud Deum quaerenda animae remedia et salutifero consilio bonorum est operum devotio celebranda, qui et peccato exiliet et augeat merito, et ideo servitii conditio est praemio muneranda, ut ad aeternam perveniat libertatem. Pro qua re vestrae devotionis contemplatus servitia, ingenuos civesque Romanos vos esse decerno; et ideo relaxato omni peculio, quod habere visi estis, in vestro maneat iure; et donamus vobis de propria facultate nostra propter confirmandam ingenuitatem vestram in loco ill. hoc et illud, quod nobis ex munificentia gloriosi domini nostri illius in iure advenit; ita tamen, ut, quousque advixero, ut ingenui obsequium mihi prestare debeatis; post obitum vero meum, ubi ubi larem vobere volueritis, liberam habeatis potestatem. Quod etiam iuratione confirmamus per divini nominis maiestatem et regnum gloriosissimi domini nostri ill. regis, quia mihi numquam licebit, contra hunc mercedis mee factum venire, neque a quacumque infrangi umquam persona.
Translation
Quotation source Cap. 5 (p. 577, lin. 16)
Associated use case(s)
Comment