Quotation |
Et quoniam divina praecepta sanxerunt, ut plenissime fidelitatis statum, abstersa obscuritate, apti
luminis faecundissime lumen conscendas; proinde ut ab angulo sanctae ecclesiae ill., qui nos
cathedram apostolicae doctrinae, imperante domino Iesu Christo, propitius elegit conscendere, omni
voto integritatis hoc maluimus hordinare, ut exutos vos ab omni fece conditionis, in splendidae
ingenuitatis florentissimo cursu vos cognoscatis fuisse ingressos, nec unquam a successoribus nostris,
quos catholica fides venerabilis eligere et conservare iuvebit antistes, humilitatis nostrae praemia, quae prona largitate vobis noscimur contulisse, inrumpere conabuntur, quibus repromissa
misericordia suis caelitus reservat temporibus. Ergo estote ab hac die liberi, estote ingenui civesque Romani et, genetale nube detersa, ad splendidiora pervenite misteria, quae divina faciente misericordia vobis probantur fuisse indulta,
quibus opto, ut tam fratribus quam filiis in auribus grata perpatescant.
Et ut vobis aula ingenuitatis fortissime roboretur, necessarium nobis est, ut muneris prosequente
largitate huius paginae textus in omnibus suppleatur. |