Stelle Hic itaque clerus accurrens, ubi O...; (De investigatione Antichristi (1160 - 1162), Cap. 53 (p. 361, lin. 6)) [2782]

Basic Information
Keywords
ID 2782
Text De investigatione Antichristi (1160 - 1162) Gerhoch of Reichersberg
Quotation Hic itaque clerus accurrens, ubi Octavianum in rubea cappa vidit, electum unanimi fratrum assensu credidit et ei velut electo acclamavit. Sed et fores basilice discluse sunt et introgressi cives Romani, ut erant armati, etiam ipsi Octaviani electioni acclamare ceperunt omnia putantes esse peracta in pace. At vero domini cardinales cum suo electo videntes que fiebant in partem se receperunt sanctuarii, deinde intra munitiunculam, que est supra sanctuarium, se incluserunt ibidem per novem dies expectantes, donec tandem securitate accepta per cives Romanos extra urbem educti sunt, ubi libertate sua potiti electum suum levaverunt et eum papam Alexandrum nominaverunt, quem et mox hi, quorum id iuris ac privilegii erat, cooperante sibi frequentia dominorum cardinalium cum omni solempnitate consecraverunt, qui etiam consecratus Octavianum tamquam scismaticum cum suis principalibus fautoribus excommunicavit. At vero Octavianus datam in se spernens sententiam, cum non haberet legitimos consecratores, a Tusculano, quem solum habuit ex cardinalibus, et ab aliis duobus ex provincia conquisitis manus sibi tandem post mensem fecit imponi, quo facto suos etiam ipsos excommunicatores excommunicare presumpsit.
Translation
Quotation source Cap. 53 (p. 361, lin. 6)
Associated use case(s)
Comment