Quotation |
Secundus vero Karolus imperator et augustus a toto populo, Grecis quoque, qui tunc Rome aderant,
consentientibus acclamatus est, quin et imperialem coronam per benedictionem pontificalem adeptus, eo quod per ipsum patria urbs, videlicet Roma, ab infestatione Longobardorum occiso nimirum Egelulfo rege ipsorum liberata sit. Quia vero et cives Romani in eligendis Romanis pontificibus graves inter se scissuras fecerant, que nisi maioris potestatis auctoritate sedari non possent, placuit etiam eiusdem temporis Romanis pontificibus, Adriano videlicet et Leoni, quatenus eisdem regibus Francorum iam imperatoribus factis Romanorum privilegiis confirmarent, quatenus in eligendis et ordinandis Romanis pontificibus ius et potestatem ipsi et successores eorum imperpetuum obtinerent, sed et per omnes provincias imperii
sui episcopos investiendi potestas eis tradita est, ita ut nisi eorum consensu electum per eos
investitum nullus consecrandi facultatem haberet; sic tamen, ut electio simul et investicio atque
consecratio absque precii interventu celebrarentur.
Et hac quidem potestate sibi concessa idem imperatores ad tempus modeste usi sunt. |