Quotation |
"Sed quaeso vos, o Romani, quod unquam emolumentum tanto molimine dignum per easdem
abhominabiles expensas consecuti estis? Quin potius semel inescati pecuniis ecclesiarum cives Romani semper, ut supra quoque sumus questi, inquietudines vobis queritant, quarum occasione semper magis ac magis accipiant.
Abhominabiles sane has expensas dixerim, pro quibus conquirendis ecclesie Dei vexantur, aporiantur,
dimembrantur, nec tamen per eas pax vobis pecunias effundentibus conquiritur, siquidem a vobis
accipientium avaricia non impletur. |