Stelle Vix enim [credere] possumus, hoc t...; (Gesta Henrici II et Ricardi I regum Angliae (Excerpta) (1191 - 1200), (p. 111, lin. 20)) [2787]

Basic Information
Keywords
ID 2787
Text Gesta Henrici II et Ricardi I regum Angliae (Excerpta) (1191 - 1200) Anonymous - History
Quotation Vix enim [credere] possumus, hoc te latere, quod ex scriptis veterum et historiis antiquis nostri temporis [factum] redolet. Nunquid scire dissimulas, ambas Ethiopias, Mauritaniam, Persiam, Siriam, Parthiam, ubi Marci Crassi nostri dictatoris fata sunt prematurata, Iudeam, Samariam, Maritimam, Arabiam, Caldeam, ipsam quoque Egyptum - ubi, proh dolor! civis Romanus Antonius, vir insignis, virtute preditus, citra nitorem temperantie et secus quam decebat militem a tanto rerum culmine emissum, minus sobrius Cleopatre inserviebat amoribus -, nunquid etiam scire dissimulas, Armeniam, innumerabies et insuperabiles alias terras nostre dicioni subiectas? Norunt hec reges, quorum cruore gladii Romani sunt crebrius inebriati, et tu quidem in ipsa rerum experientia Deo auctore intelliges, quid nostre victrices aquile, quid choortes diversarum nationum, quid furor Teutonicus etiam in pace arma capessens, quid caput indomitum Reni, quid iuventus que fugam nunquam novit, quid procerus Bavarus, quid Suavus astutus, quid Francia circumspecta, quid Anglia provida et ingeniosa, quid Albania, quid Cambria, quid in gladio ludens Saxonia, quid Turingia, quid Westfallia, quid agilis Brabantia, quid nescia pacis Lothoringia, quid inquieta Burgundia, quid Alpini Salaces, quid Frisonia in amento prevolans, quid Reemia ultro mori gaudens, quid Boemia suis feris ferior, quid Austria, quid Friscia, quid Ruthonia, quid partes Illirice, quid Leobardia, quid Tuscia, quid Anconitana marchea, quid Venetus pirotaus, quid Pisanus nauclerus, denique quid dextera nostra, quam senio arguis effetam, gladio vibrare didicit, - dies illa [plena] reverentie et iocunditatis [triumpho] Christi prefixa te docebit . . .
Translation
Quotation source (p. 111, lin. 20)
Associated use case(s)
Comment