Stelle Post quatuor vero annos quidam ex ...; (Gesta Theoderici regis: Vita Fuldensis (1176 - 1177), Cap. 16 (p. 208, lin. 22)) [2788]

Basic Information
Keywords
ID 2788
Text Gesta Theoderici regis: Vita Fuldensis (1176 - 1177) Anonymous - History
Quotation Post quatuor vero annos quidam ex clero atque senatu zelo ducti, falsos testes subordinaverunt, et Symmachum papam, qui iuxta aequitatis iudicium decreto Theoderici regis prior ordinatus fuerat, multis modis incriminantes, apud ipsum Theodericum regem frequenter accusaverunt. Unde nimirum tanta dissensio facta est, ut senatores partibus Laurentii faventes, Fausto exconsuli ceterisque, qui pro ecclesia pugnabant et Symmacho pontifici adherebant, bellum inferrent; multasque cedes et homicidia in medio urbis facientes, plerosque ex sacerdotali numero, multos eciam clericorum ac perplures civium Romanorum extinguerent. Symmachus ergo papa, congregata synodo 115 episcoporum, cum se purgasset a crimine falso, dampnavit iudicio omnium episcoporum Petrum Altine civitatis episcopum atque Laurentium, qui contra canonum decreta, vivente adhuc pontifice, sedem apostolicam invaserat.
Translation
Quotation source Cap. 16 (p. 208, lin. 22)
Associated use case(s)
Comment