Quotation |
Conuenit ergo, ut in quocumque discipulo Christi contemptum fuerit, quod Christianus est, multo
magis in se contemni paratus sit, si quos huius saeculi honores habet, sicut apostolus Paulus, cum in
eo persequerentur homines nomen Christianum, si taceret de dignitate, quam habebat in saeculo, non
praeberet alteram maxillam caedentibus dexteram.
Non enim dicendo ciuis Romanus sum, non erat paratus hoc in se contemni, quod pro minimo
habebat, ab eis, qui in illo nomen tam pretiosum et salutare contempserant. |