Stelle His ergo interim sepositis, beati ...; (Chronicon Virdunense (1090 - 1114), Lib. 2 (p. 422, lin. 18)) [2816]

Basic Information
Keywords
ID 2816
Text Chronicon Virdunense (1090 - 1114) Hugh of Flavigny
Quotation His ergo interim sepositis, beati patris Gregorii VII. Romanae ecclesiae pontificis, magni illius Gregorii cuius hodie flores eloquii in ecclesia redolent univoci et aequivoci, iam in tuto positi, iam decurso mundi naufragantis pelago, quietis aeternae fida statione potiti, securi praedicemus gesta magnifica, et quos tribulationum impetus pro sancta sustinuerit aecclesia, et sustinens mira et inedicibili superaverit constantia, ut esset libera casta atque catholica, divina comitante clementia pia prosequamur instantia. Natus est igitur in urbe Roma, parentibus civibus Romanis, et quod maximum est religiosis, ascribendus civis curiae caelestis; et ab ineunte aetate aecclesiasticis mancipatus officiis, pueritiam suam non sine certis, quae eum illustrem futurum iam tunc signarent documentis, religiosis personis comitatus excoluit. Adolescentiam assumpto sanctitatis proposito inter mundi contemptores non sine magnis perfectionis indiciis perdomuit.
Translation
Quotation source Lib. 2 (p. 422, lin. 18)
Associated use case(s)
Comment