Stelle 6(5). Non tamen per omnia inutilia...; (Institutiones Iustiniani Augusti (501 - 533), Lib. 2, Titulus 17, Par. 6 (p. 76, lin. 32)) [2824]

Basic Information
Keywords
ID 2824
Text Institutiones Iustiniani Augusti (501 - 533) Anonymous - Other
Quotation 6(5). Non tamen per omnia inutilia sunt ea testamenta, quae ab initio iure facta propter capitis deminutionem irrita facta sunt. nam si septem testium signis signata sunt, potest scriptus heres secundum tabulas testamenti bonorum possessionem agnoscere, si modo defunctus et civis Romanus et suae potestatis mortis tempore fuerit: nam si ideo irritum factum sit testamentum, quod civitatem vel etiam libertatem testator amisit, aut quia in adoptionem se dedit et mortis tempore in adoptivi patris potestate sit, non potest scriptus heres secundum tabulas bonorum possessionem petere.
Translation
Quotation source Lib. 2, Titulus 17, Par. 6 (p. 76, lin. 32)
Associated use case(s)
Comment