Stelle postea vero senatusconsulto Largia...; (Institutiones Iustiniani Augusti (501 - 533), Lib. 3, Titulus 7, Par. 4 (p. 119, lin. 4)) [2825]

Basic Information
Keywords
ID 2825
Text Institutiones Iustiniani Augusti (501 - 533) Anonymous - Other
Quotation postea vero senatusconsulto Largiano cautum fuerat, ut liberi manumissoris, non nominatim exheredati facti, extraneis heredibus eorum in bonis Latinorum praeponerentur. quibus supervenit etiam divi Traiani edictum, quod eundem hominem, si invito vel ignorante patrono ad civitatem venire ex beneficio principis festinavit, faciebat vivum quidem civem Romanum, Latinum autem morientem. sed nostra constitutione propter huiusmodi condicionum vices et alias difficultates cum ipsis Latinis etiam legem Iuniam et senatusconsultum Largianum et edictum divi Traiani in perpetuum deleri censuimus, ut omnes liberti civitate Romana fruantur, et mirabili modo quibusdam adiectionibus ipsas vias, quae in Latinitatem ducebant, ad civitatem Romanam capiendam transposuimus.
Translation
Quotation source Lib. 3, Titulus 7, Par. 4 (p. 119, lin. 4)
Associated use case(s)
Comment