Stelle XVII. Quasi uero et ille similiter...; (De institutis coenobiorum et de octo principalium vitiorum remediis (419 - 426), Lib. 7, Cap. 17, Par. 1 (p. 140, lin. 18)) [2826]

Basic Information
Keywords
ID 2826
Text De institutis coenobiorum et de octo principalium vitiorum remediis (419 - 426) John Cassian
Quotation XVII. Quasi uero et ille similiter non potuerit facultatibus pristinis sustentari, qui se non ignobilem etiam in huius mundi ordine fuisse testatur, cum se adserit a natiuitate ciuis Romani dignitate praelatum, si hoc esse ad perfectionem commodius iudicauisset, et illi qui Hierosolymis, cum essent possessores agrorum aut domorum, uendentes omnia nihil que sibi ex his penitus reseruantes adferebant pretia eorum et ponebant ante pedes apostolorum, non potuerint necessitatem corporis sui facultatibus propriis sustinere, si hoc perfectius fuisset ab apostolis iudicatum uel ipsi esse utilius probauissent: sed uniuersas simul abicientes substantias maluerunt labore proprio uel conlatione gentium sustentari. de quorum sumptu sanctus apostolus ad Romanos scribens suumque eis in hoc ministerium praedicans ac subtiliter eos ad hanc conlationem prouocans ait: nunc uero proficiscar Hierusalem ministrare sanctis.
Translation
Quotation source Lib. 7, Cap. 17, Par. 1 (p. 140, lin. 18)
Associated use case(s)
Comment