Stelle Ille siquidem ortu suo pacauerat s...; (Policraticus sive de nugis curialium et vestigiis philosophorum (1150 - 1159), Lib. 8, Cap. 18 (p. 360, lin. 17)) [2828]

Basic Information
Keywords
ID 2828
Text Policraticus sive de nugis curialium et vestigiis philosophorum (1150 - 1159) John of Salisbury
Quotation Ille siquidem ortu suo pacauerat secula qui delere uenerat contradictionis et mortis imperium. Licet enim haec immensitas pacis asscriberetur Augusto, Christo tamen potius asscribenda est, qui ciuis Romanus indictione census asscriptus est regnante Augusto. Siquidem euangeliorum et historiarum ueridica relatione constat quia sub eo natus est auctor unicus pacis, Deus homo, uirginis filius Christus, cuius eterna dispositio ad ueram pacem et felicissimi regni beatitudinem conscripsit electos, cuius aduentus multis praenuntiatus est et patefactus indiciis.
Translation
Quotation source Lib. 8, Cap. 18 (p. 360, lin. 17)
Associated use case(s)
Comment