Stelle Nos autem illum quasi dilectum ami...; (Epistolae (Papa Iohannes VIII) (872 - 882), Epist. 73 (p. 68, lin. 18)) [2829]

Basic Information
Keywords
ID 2829
Text Epistolae (Papa Iohannes VIII) (872 - 882) Pope John VIII
Quotation Nos autem illum quasi dilectum amicum apud beatum Petrum apostolorum principem honorifice recepimus, sed ipse quasi ovili pelle indutus, solita repletus nequitia munereque corruptus ingenti, contra nos insurgere non dubitavit. Nam portas civitatis Romanae violenter immoque fraudulenter caepit totamque urbem Romam ........ ac per dies plurimos homines suos ita artius retinere fecit, ut nec proceres Romanorum nec episcopi et sacerdotes neque etiam familiares nostri ad nos nisi maxima supplicatione exeundi facultatem haberent; cibaria etiam nostra nobis venire instantissime prohibebant; venerabiles item episcopos, presbyteros atque diaconos et religiosos monachos cum ymnis et canticis spiritalibus sacrisque letaniis ad ecclesiam principis apostolorum venientes, heu pro dolor! more paganorum conturbaverunt et fustibus cedentes nequiter disperserunt, non sinentes illos exire debitumque Deo sacrificium offerre; inimicos quoque atque infideles sanctae Romanae ecclesiae et nostros, quos una cum vestro consensu et subscriptione bis ac tertio iam excommunicatos damnatosque habemus, super nos temere conduxit eosque in urbe Roma sine nostra voluntate inmisit. His itaque nos praeiudiciis et iniuriis multiplicibus gravati cum tota sede apostolica tristes adeo per dies multos extitimus, ut nequaquam nobis aliud agere nisi flere liceret; nam ipsis diebus nec vestis fuit super altare sancti Petri nec aliquod ibi nocturnum vel diurnum officium ex more celebratum; nunc etiam minatur nobis peiora inferre, nisi eius obtemperemus humiliter voluntati.
Translation
Quotation source Epist. 73 (p. 68, lin. 18)
Associated use case(s)
Comment