Quotation |
Quapropter, fili carissime, saepe voluimus vestrae scribere dilectioni, non solum nostram vobis
salutem innotescendo, sed et de vestra prosperitate atque incolumitate audire cupiendo, sed non solum paganorum crebris ubique incursionibus, verum etiam Christianorum insidiis circumdati
nequivimus. At nunc, quoniam Deo disponente tempus evenit oportunum, excellentiae vestrae, quae et qualia sumus nos cum tota ecclesia et civitate Romana perpessi a Lamperto comite, veluti filio carissimo et fideli amico referimus.
Cum itaque predicto Lamberto multa cotidie bona fecissemus dignumque impendissemus honorem, supra quam antecessores nostri parentibus illius fecissent, ipse pro bonis mala retribuens collecta populi multitudine omne territorium sancti Petri invasit et, quod defendere debet ab hostibus,
tyrannice dominatur invasum venitque Romam et quasi inimicus portam civitatis Romane violenter
capiens satellites suos per dies plurimos retinere fecit ac sic tantam civitatem invasam retinuit, ita sane
ut nobis apud beatum Petrum consistentibus nullam urbis Romae potestatem a piis imperatoribus
beato Petro principi apostolorum eiusque vicariis traditam haberemus; sacras autem letanias
episcopos et sacerdotes atque servos Dei ex more celebrantes et ad ecclesiam sancti Petri venire
volentes fustibus cedere ac dispergere fecit intulitque nobis contraria, quanta nulli precessorum
nostrorum umquam facta fuerunt, existitque paratus nobis iterum maiora inferre, cuius rei causa
nescimus. Quamobrem, quia nostrum ministerium est pro totius Christianitatis salute Dominum assidue deprecari, ut oves, quas Christus Deus noster nobis in beato Petro commendavit, iugibus votis et
precibus ad aeternae vitae pascua perducere valeamus, voluissemus debitam habere quietem, sed illo
pravis cogitationibus et actibus se non retrahente, quin potius nos cum inimicis et infidelibus nostris,
quos bis iam et ter excommunicatos et anathematizatos habemus, iuncto rursum turbare volente,
rogamus nobilitatem vestram, ut pro amore Dei et sancti Petri ac nostro haec omnia et Karolomanno
glorioso regi et spiritali filio nostro cognita faciatis, quatinus missis apicibus suis eum a tali
presumptione compescat et, quod tempore parentum illius sedes apostolica non sustinuit, eius non
patiatur diebus; et vestris similiter litteris eundem admonete corripiteque Lambertum, ut nullam de cetero contrarietatem nobis ingerere praesumat, eo quod nec Deo nec alicui Deum timenti eius
temeritatis placeat effectus. |