Quotation |
Dudum late constitutionis autoritas a domino et precessore nostro Reccaredo rege sufficere poterat, ut mancipia christiana nullatenus in Aebreorum iure manerent obnoxia, si inpostmodum contra iustitie instituta eorum pravitas subripiendo principum animos aliqua sibi iniusta non poposcissent beneficia.
Proinde, quia Deo adiubante legem fieri decrevimus et fraudibus eorum per diversa capitula
obstitimus, ideo pro id, quod retro tempore fuerat vitiatum, iuxta edictum ante dicti principis
decernimus: ut, si qua christiana mancipia eo tempore, quo autoritas data est, in eorum iure fuisse
probantur, seu sint libertati tradita, seu forte ad libertatem non fuissent perducta, ad civium
Romanorum privilegia iuxta nostre legis edictum transire debeant.
Nam, etsi qua inlicito ausu de hisdem mancipiis, que per constitutionem regiam fuerant absoluta, in
iure cuiuslibet per quamcumque scripturam transegisse visa sunt, rescissa tali conligatione, ad statum
ingenuitatis, recepto iuxta leges pretio a venditoribus, revertantur et prenotati in polipticis publicis
adque secundum eorum peculium iustissima aderatione censiti vitam in propriis laboribus
ingenuitate transigere valeant. |