Quotation |
Quod si ita proveniat, ut hii, qui transacti fuerint, nihil in suo cernantur habere peculio, tantum his mancipiis a venditoribus dare precipimus, quantum illis sufficere ad excolendum vel gubernandum se
invenerit conparantis electio; ne sub nomine emtionis non tam transactio, quam videatur esse exilium. Libertare vero servum christianum Hebreus si maluerit, ad civium Romanorum dignitatem eundem manumittere debebit; nulli scilicet Hebreo nec cuilibet obsequio reservato, sed vitam suam ubi
voluerit manumissus procul ab Hebreorum consortio transigendi habeat potestatem.
Quod si calliditatis fraudulentia Hebreus infestus venditionem adque libertatem tali sub dolo
confecerit, ut quedam deceptionis argumentatio venundato vel manumisso futuris temporibus invido dolo preveniat, quatenus hunc captiositas ementis adque vendentis dolo malo decipiat, huius nefandi sceleris argumentum ingenuus si prodiderit, facultatem sibi profuturam in omnibus Iudei percipiat. |