Stelle Audiens autem eo quod Gothi sibi f...; (Liber Pontificalis (550 - 1500), (p. 145, lin. 3)) [2867]

Basic Information
Keywords
ID 2867
Text Liber Pontificalis (550 - 1500) Anonymous - Other
Quotation Audiens autem eo quod Gothi sibi fecissent regem contra votum domni Iustiniani Augusti, venit in partes Campaniae iuxta civitatem Neapolim et coepit obsedere eam cum exercitum suum, quia noluerunt cives Neapolitani aperire ei. Eodem tempore pugnando patricius contra civitatem introivit; et ductus furore interfecit et Gothos et omnes cives Neapolitanos et misit praedam, ut nec in ecclesiis parceret praedando; itaque ut, uxores presentes, maritos earum gladio interficeret et captivos filios et uxores nobilium exterminaret, nullis parcentibus nec sacerdotibus nec servis dei nec virginibus sanctimonialibus. Eodem tempore bellum fuit maximum, veniens Witigis contra Vilisarium patricium et contra urbem Romam. Ingressus autem Vilisarius patricius in urbem Romam IIII id. Decemb., custodiis et monitionibus vel fabricis murorum aut reparationem fossati circumdedit civitatem Romanam et munivit. Noctu ipsa, quo introivit Vilisarius patricius, Gothi, qui erant in civitate vel foris muros, fugerunt et omnes portas apertas dimiserunt et fugerunt Ravenna. Et post colligens Witigis rex multitudinem exercitus Guthorum regressus est contra Romam VIIII kal. Mart. et fixit castra ad pontem Molbium et coeperunt obsedere civitatem Romanam. Tunc patricius Vilisarius, qui pro nomine Romano erat, inclaudit se Roma intra civitatem.
Translation
Quotation source (p. 145, lin. 3)
Associated use case(s)
Comment