Quotation |
- Si est Salichus et caeteri, elevent atramentarium tantum super pergamenam de terra, si non tribuunt eis terram; si vero tribuunt, tunc elevent cultellum et caetera exceptis Baioariis et Gundebadis; et adde:
"proheredes", et pone "peculiare"; et adde: "insuper mitte poenam stipulationis nomine, quae est
mulcta, auri optimi uncias quattuor, argenti veros pondera octo quam inferatis ad illam partem contra quam exinde litem intulleritis, et quod repetieritis vendicare non valeatis, si hanc cartam libertatis pro
quolibet ingenio frangere volueritis.
Si est Romanus, adde illic ubi dicis "deducti sunt ": ": "cives Romani, portas apertas, eat ac pergat et,
qua parte voluerit ambulare, discedat". Similiter in Salicha et in omnibus aliis.
Caetera vero sunt similia in omnibus. |